CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1132     View  [Back]
Charta qua Bovo et filius ejus Ainardus dant monasterio Cluniacensi mansum indominicatum cum vinea et prato in villa Bassiaco.
Divina pietate antiquitus sanccitum est ut de rebus temporalibus sine dubio premia ęterna possint acquiri. Qua de causa iccirco {corr: idcirco} ego Bovo et filius meus Ainardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis monasterii, aliquid de rebus nostris, pro remedio animę Atonis, filii mei, atque parentum nostrorum, ut eis Dominus veniam peccatorum suorum largire dignetur. Sunt autem ipse res sitę in pago Matisconensi, in fine Ciciacensi, et in fine Euriaco, ac in villa Bassiaco: hoc est mansum indominicatum cum vinea et prato simul tenente; terminatur autem de duabus partibus a mane et a medio die terra Radulfi et ad suos heredes, a sero via publica, a cercio Aroaldi et ad suos heredes, et terra Sancti Petri, et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, videlicet campis, vineis, pratis, silvis, aquis et salciaco, totum ad integrum donamus ad supradictum locum a die presenti et in posterum, ut faciant rectores jam dicti monasterii quicquid exinde facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis vero, quod minime futurum esse credimus, nos ipsi aut ullus de heredibus nostris, contra hanc donationem, a nobis libentissime factam, venire presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed insuper cui litem intulerit, cogente judicaria potestate, auri libras IIII persolvat, et donatio ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Bovoni et Ainardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ainardi, fratris ejus, et Gausceranni et Gausberti et Malvuini et Gisoni et Giraldi et Ragnerii. Data mense junio, anno VIII regnante Lothario rege. Ego frater Rothardus scripsi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung