CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1135     View  [Back]
Charta qua Sitbrannus notum facit se res suas in villa Marciaco monasterio Cluniacensi dedisse.
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Sitbrannus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis, quę sunt sitę in comitatu Matisconense, in villa Marciaco: hoc est cultilus cum supraposito et vinea simul tenente; et terminatur de duabus partibus fossata et increpito, a meridie terra Concendo, a sero via publica. Infra istas terminationes, totum ad integrum usque ad inquirendum trado atque transfundo ad predictum locum, eo tenore ut quandiu vixero teneam vel possideam, et in tempore vindemiarum in vestitura IIII sextarios de vino persolvam; post meum autem discessum ad Sanctum Petrum perveniant. Si quis autem, quicunque sit ille, hanc donationem calumpniare presumpserit, iram incurrat Dei omnipotentis omniumque sanctorum, nisi emendaverit, coactusque censura vulgali, {corr: vulgari} cui litem intulerit auri libram componat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Sitbranni, qui donavit et firmare rogavit. S. Odę et Arlei, qui consenserunt. S. Dadonis. S. Teudini. S. Deodini. S. Ildeberti. S. Constantii. S. Tetberti. S. Beraldi. Data mense augusto, regnante Lothario rege anno VIII. Stephanus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung