CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1136     View  [Back]
Charta qua Aldebrannus et uxor ejus Judicia dant monasterio Cluniacensi partem hereditatis paternæ, sicut Leotardus frater ejus dederat.
Quotienscumque evenerit inter fideles viros aliqua consurgat ex rebus terrenis contentio, tanta debet auctoritate finiri, quatinus in succedentibus temporibus nullatenus valeat resurgere. Idcirco ego Aldebrannus et uxor sua Juditia, notum fieri volo omnibus fidelibus christianis, tam presentibus quam futuris, quod quedam contentio orta est inter me et fratrem meum Leotardum monachum, pro quibusdam rebus nobis de successione parentum nostrorum advenientibus. Predictus namque germanus meus, pro amore Dei et desiderio vitæ æterne monasterium ingrediens Cluniacum, simul cum rebus unde contentio inter nos orta est, semet ipsum ibidem vovit perpetuo serviturum. Mihi vero durum visu est ut de hereditate paterna exheredarer. Propter hoc frequenter cum ipso contendi, volens meis de rebus aliquam partem obtinere; sed tactus misericordia Dei et exhortatione bonorum hominum, recordans casus humane fragilitatis, in primis pro amore Dei et remedium animarum nostrarum, patris mei et matris meæ, et pro conservanda inter nos dilectione fraterna, de ipsis rebus me recordo, ita ut ab hac die et deinceps nec ego, nec aliquis ex heredibus meis, ullam presumat movere querelam, sed sicut germanus meus dono et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniaco monasterio eas tradidit, ita ut in perpetuum absque alicujus contradictione perseverent; et ut omnis querimonia ab hodierna die finem accipiat, hanc noticiam fieri rogavi et manu propria firmari et firmare amicis rogavi. S. Aldebrannum. S. Umbertum. S. Rotbertum. Data mense sedtembrio, regnante Hlotario rege anno VIII. Adalgisos, ad vicem cancellarii, sripsit.
(Au dos:) Noticia quam fecit Aldebrannus fratrem suum Leotardum monachum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung