CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1139     View  [Back]
Charta qua Ado, Matisconensis episcopus, dat monasterio Cluniacensi, sex ecclesias, in villis Maceriis scilicet, Matiacoque, et Pagiaco, et apud sanctum Saturninum, atque in Nova Cella, et in Siniciaco.
Cum inportunis agi mundum occasionum volubilitatibus nostro tempore constet, quicquid sacrę ęcclesię fidelibus impertitur placida firmitate adornare condecet, ut inconvulsa in reliquum valeant solemniter persistere. Hujus rei gratia intimare maluimus cunctis Matiscensis ęcclesię filiis, presentibus scilicet atque futuris, quod domnus Ado, reverendus antistes, spetiale bonum caritatis corde tenus adimplere nitens, suorum fultus consilio fidelium contulit cęnobio Cluniensi, quod est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicatum, domnoque Maiolo abbati ac reliquę congregationi monachorum sub eo degentium, aliquid ex rebus Sancti Vincentii gloriosi martyris Christi, ęcclesias videlicet has, conjacentes in pago Matiscensi: in primis est ęcclesia in villa Macerias sita et in honore beati Juliani martyris dicata; in Matiaco villa, capella in honore sancti Martini; in Pagiaco villa, capella in honore sancti Germani confessoris; item capella Sancti Saturnini; in Nova Cella, capella Sancti Martini; in Siniciaco, capella in honore sancti Desiderii. Has omnes, sicut hic insertę habentur, concessit capellas domnus Ado, superius nominatus pontifex, jam dictis apostolis premissoque abbati ac monachis prescriptis, ut ab hodierna die et deinceps eas suis aptare usibus cum rebus et decimis et omnibus ibi pertinentibus securiter valerent, tam domnus abba quam reliqui presentes et futuri fratres, salvo servitio synodali et eulogiarum. Aliud vero obsequium nunquam requiratur aut receptio ab episcopo aut a ministris ejus, illud attendentes quod decretum est in canonibus, id convenit ut testamenta quę episcopi vel clerici propria voluntate fecerint omni stabilitate inconcussa permaneant. Ne vero in reliquum aliquam molestiam, causa repeticionis aut astu cujuspiam malignitatis, inde paterentur prenominati fratres, domnus Ado, prememoratus presul, hos firmitatis apices eis fieri jussit, quos propriis manibus roboravit et fidelium suorum digitis signandos tradidit. Quod si querit quis cur tot ecclesias simul dedit prelocutus pontifex, sciat veraciter quia beneficia earum proprii juris Petri et monacorum erant. S. Adonis, peccatoris, Matiscensis episcopi. S. Johannis prepositi. S. Aymini archidiaconi. S. Gunduldrici levite, Eririci levitę, Leubaldi presbiteri, Winisi, Ambladi, Eldini, levitarum; Leotardi subdiaconi. Ego Durandus sacerdos, ad vicem Aymini archicancellarii, scripsi mense novembrio, die sabbati, anno VIIII regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung