CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1140     View  [Back]
Charta qua Wichardus dat monasterio Cluniacensi duos mansos in villa Dunziaco.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensis monasterii, cui preest domnus Maiolus venerandus abbas. Ego igitur Wichardus cedo ad ipsum locum et ad predictos apostolos res meas, que sunt site in pago Matisconense, in agro Buferias, in villa Dunziaco, hoc est mansum quem Bernardus michi dedit, cum vineis, terris, pratis, silvis, aquis, servis et ancillis, quicquid ad ipsum mansum aspicit, et in ipsa villa dono alium mansum quem de Guntardo adquisivi. As autem res dono pro anima mea et pro anima Bernardi, qui has res mihi dedit, eo tenore dum ego Wichardus advixero teneam; post meum discessum ad supradictum locum perveniant, et annis singulis vino sextarios VI persolvam. Si quis vero, si ego, aut ulla persona contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit, primitus iram omnipotentis Dei incurrat, et sanctorum apostolorum offensam incidat, et cum diabolo in inferni baratro dampnatus, nisi ab hac nequitia cessaverit, cogente potestate, auri libras V persolvat, et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. S. Vuichardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Nadalis. S. Arenberti. S. item Wichardi. S. Ermenbert. S. Rorgi. S. Grifo. S. Gauffredi. S. Aydoardi. S. Mainardi. S. Landrici. S. Jarentoni. S. Acberti. Ego frater Ingelbaldus, levita, ad vicem cancellarii scripsi, anno VIIII regnante Lothario rege.
(Au dos:) Vuicardo de Dunziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung