CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1141     View  [Back]
Charta qua Rainardus dat monasterio Cluniacensi curtilum cum vineis in villa Castello.
Divina pietate fidelibus concessum est [ut ex rebus quas jure possident, ęterna valeat merces acquiri.] Quapropter ego Rainardus, hæc cogitans, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis monasterii ac fratribus inibi commanentibus, aliquit ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in agro Galoniacensi, in villa Castello, hoc est curtilis cum vinea in uno tenente duas partes et tertiam quousque redempta sit; terminat vero de duobus partibus [terra Sancti Petri, a cercio autem via publica, a mane terra Leudbaldi. Et in alio loco, in eadem villa, aliam vineam dono quę habet in longitudine perticas XVI, in latitudine IIII; terminatur vero de duabus partibus terra Leotpranni, a sero autem via publica, a medio die terra Dominici atque heredibus ejus.] Istas itaque res superius denominatas dono Deo et supradictis apostolis, pro redemptione [animę meę ac parentum meorum, ut nobis omnibus in futuro juditio pius remunerator appareat.] Ea ratione ut quandiu vixero teneam ac possideam, et singulis annis in vestitura, in festivitate sancti Petri, sex denarios persolvam. Si quis vero, [quod futurum nequaquam esse ęstimo, aut ego, aut ullus homo, contra hanc donationem venire voluerit, omnino non valeat vindicare quod cupit, sed, cogente potestate judicaria, cui litem intulerit auri libram unam componat, et donatio ista incuncussa permaneat.] Actum Castello villa publice. S. Rainardi et uxoris ejus Girberge, qui fieri rogaverunt. [S. Otberti et Maigaudi et Amalberti et Dominici et Tedini et Anselmi et Dacberti et Gooldi.] Ego frater Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit, anno VIIII regnante Hlothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung