CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1142     View  [Back]
Charta qua Girardus dat monasterio Cluniacensi campum subtus Lordonem.
Placuit atque convenit inter donnum Maiolum abbatem et cęteris fratribus necnon et Girardo, ut de terris suis inter se commutarent, quod ita et fecerunt. In primis dat Girardus ad partes Sancti Petri campum qui est situs in pago Matisconensi, in agro Marciacense, subtus Lordonem dicitur; qui terminat de omnibus partibus terra Sancti Petri, et habet in longum perticas XXIIII, et in latum IIII. Infra istas terminationes, totum ad integrum; et post hunc diem in omnibus facite quicquid vultis. Si quis vero hoc calumpniare presumpserit, auri unciam mediam componat, et dehinc firmum et stabile permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum apud Lordonem. S. Girardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Seiverti, scabinei. S. Engelardi. S. Martini, Aremberti, Aimari. Data per manum Benedicti, anno nono Lottharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung