CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1143     View  [Back]
Præceptum Othonis imperatoris quo concedit monasterio Cluniacensi quandam corticellam in Italia sitam.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Otto, divina favente clementia imperator augustus. Imperiali congruit excenlentiæ {corr: excellentiæ} ut æcclesiarum Dei benignitatis suæ munere foveat; que si talibus studet negotiis exercere, procul dubio et temporalem exiget vitam et ęternam felicius obtinebit. Idcirco noverit omnium fidelium sanctæ Dei æcclesię nostrorumque, presentium scilicet ac futurorum industria, Adeleidam imperatricem, dilectam nostram conjugem, humiliter nostræ serenitatis exorasse clementiam quatinus, ob amorem Dei omnipotentis animeque nostræ remedio, corticellam unam que vocatur sic, que actenus Johannis cujusdam presbiteri fuit, de cardine sancte Ticinensis æcclesiæ, nunc vero juri regni nostri Italici pertinere videtur, concederet atque largiri dignaremur cœnobio sancti Petri apostoli, quod nuncupatur Cluniacus. Nos autem, precibus nostræ prefatæ conjugis exorati, predictam corticellam, cum omni integritate, libenti animo eidem beato Petro apostolo, prout juste ac legaliter possumus, concedimus, donamus atque largimur, et de nostro jure atque dominio in ejus jus et dominium omnino transfundimus ac delegamus, una cum terris, casis, mansis, vineis, pratis, campis, pascuis, silvis, stalareis, salictis, sationibus, molendinis, piscationibus, aquis aquarumve decursibus, et cum omnibus quæ dici vel nominari possunt ad predictam corticellam juste ac legaliter pertinentibus vel aspicientibus in integrum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung