CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1146     View  [Back]
Charta qua Sendelenus et Anselardus dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Noglas.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensis monasterii, cui preest domnus Maiolus, abbas. Igitur ego Sendelenus et Anselardus donamus Deo et supradictis apostolis aliquid ex rebus nostris, pro remedio animę fratris nostri Arnulfi; que sunt site in pago Matisconensi, in villa Noglas: hoc est vineam unam quam de Sperandeo conquisivimus, totum ad integrum, ut omnibus nobis in commune proficiat. Si quis vero, quod futurum minime speramus, nos ipsi, aut ullus ex propinquis nostris, sive aliquis, contra hanc donationem venire presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus potestate judicaria, cui litem intulit, auri libram unam persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio publice. S. Sendeleni et Anselardi, qui hoc donum fecerunt. S. Stephani, Maynardi, Otterii, Vuichardi. Data mense januario, anno nono regnante Lotthario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung