CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1149     View  [Back]
Charta qua Josbertus et uxor ejus Ermengardis dant monasterio Cluniacensi curtilum et vineam in villa Bislago.
Dei omnipotentis amplissima largitas inter cetera pietatis sue beneficia etiam mortalibus in hoc consulit, quatinus ex perituris eterna, et labentibus mansura, ex transeuntibus quoque non transeuntia adquirere possent. Quod ego Josbertus et uxor mea Ermengardis cognoscentes, donamus Deo et sanctis apostolis Petro ac Paulo Cluniensis monasterii, cui domnus Maiolus [abba] preesse videtur, aliquid ex rebus nostris quas de Antimio et uxore sua legaliter adquisivimus. Sunt namque ipse res site in pago Arvernico, in aice Cantilanico, in vicaria Cantoiolensi, in villa que dicitur Bislago, in ipsa villa vineam unam cum curtilo sibi adherente. He itaque res has fines habent: de uno latus via, de alio rivo, de tercio terra de illo ormo. Infra istas fines vel bodines positas, totum ad integrum donamus Deo et jam dictis apostolis et ad denominatum locum ac monachis inibi manentibus, pro remedio animarum nostrarum, sive omnium parentum nostrorum, necnon et pro seniore nostro Bertranno et filio ejus Stephano; et faciant post hac die rectores supradicti loci in omnibus quicquid exinde placuerit facere, absque ullo contradicente. Si quis forte, nos ipsi, aut ullus ex propinquis nostris, seu aliqua intromissa persona, adversus hanc donationem a nobis libentissime factam venire vel calumniam aliquam inferre presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et sanctorum apostolorum, quorum res injuste sibi usurpare non est reveritus, et nisi ab hac stultitia cessaverit, in baratro supplicio cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» exurendus tradatur, nisi emendaverit; deinde autem, quod nequequam intermittatur, his quibus vim inferre voluit, coactus auri libras VII persolvat, et inantea omnique tempore hec donatio firma et immobilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Josberti, S. Ermengardis, uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Condradi. S. Ingelberti, sacerdotis. S. Antimii. S. Ramaldi. S. Ambrardi. Data mense februario, anno VIIII incliti regis Hlotharii. Rodrandus, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Carta Josberti et Ermangardis, etc.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung