CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1152     View  [Back]
Præceptum Conradi regis, quo confert monasterio Cluniacensi locum qui dicitur Crottas.
In nominę Dei æterni. Chunradus nutu Dei rex. Quiquis pro Dei amore aliquid impendere æcclesiæ Dei curaverit, meritum sibi in futuro confidat. Quapropter notum sit omnibus fidelibus nostris, presentibus ac futuris, qualiter pro Dei amore ac pro remedio nostræ animę, Adelane videlicet reginę et infantum nostrorum, res nostras que sunt sitæ in pago Vienense, scilicet locum qui vocatur Crottas, cum omnibus appenditiis suis, una cum molendino, ad monasterium Sancti Petri Cluniacense, monachosque suos per preceptum concederemus; quod et libenter fecimus. Volumus namque ac firmiter per hoc nostrum preceptum decernimus, ut sanctus Petrus vel monachi ipsi famulantes, omnem obtineant vigorem, nullo obsistente vel contradicente. Ut autem hoc nostrum preceptum ab omnibus observetur et a nemine umquam violetur, manu nostra firmavimus et de sigillo nostro firmare jussimus. Signum domni (Monogramme) Chunradi regis. Eynricus, notarius, ad vicem Keraldi episcopi, recognovit. Data X kal. aprilis, anno XXVI regnante Chuonrado rege feliciter. Amen.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung