CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1153     View  [Back]
Charta qua Martinus et dominicus uxoresque eorum vendunt Winiberto campum et vineam in villa Colonicas.
Domino fratribus Vuinibert emptore. Igitur, in Dei nomine, Martin et Dominico, et uxores illorum Arneldis et Custancia, vendimus tibi aliquit de res nostras, que sunt sitas in pago Matisconense, in villa Colonicas: oc est campo et vinea insimul tenente, qui terminet a mane et a sero terra Sancti Petri, a medio et a cercio de ipsa hereditate, et habet in longo perticas X et VIII, in uno fronte devers medio perticas duas et pedes V, in alio fronte II. Infra istas terminaciones, totum ad integrum tibi vendimus, tradimus adque transfundimus, et accepimus de te precium in valente solidos VI et dimidium, et facias post hunc diem quicquit volueris in omnibus; in ea tenore si de me nati vel procreati non advenit, post meum discessum ad meos propinquos perveniat. Si quis vero, si nos, aut ullus homo qui temptare vel calomniare presumpserit, auri uncia media componat, firma stabilis permaneat, cum stibulatione subnixa. Actum Lordoni. S. Martin et Dominico, et uxores illorum, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Dadono. S. Bernerio. S. Eurart. S. Johan. Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense marcio, anno VIIII regnante Loterio rege.
(Au dos:) Vuinibert in Colonias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung