CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1155     View  [Back]
Charta qua Girart et uxor ejus Arsent vendunt Arioto et Areti uxori duos campos in villa Atriaco vel Altriaco.
Domino fratribus Ariot et uxor sua Aret. Ego Girart et uxor sua Arsent vendimus vobis campo sito in pago Cabilonense, in fine Osoniaco, in villa Atriaco, in Pradilis vocat; terminat de uno latus Floterio, de alio Belmontense, de uno front Oulgiso, de alio villa pullica. Alius campus Acherio vocat; terminat de uno latus Oulgiso, de alio muro manufacto, de uno fronte Belmontense, de alio via pullica. Infra isto terminio, vobis vendo, trado adque transfundo, et accipio de vobis pretium, sicut inter nos convenit, in valente solidos duos et denarios VIII; et facias post isto die quitquit facere volueris in omnibus. Si quis vero, quod minime esse credimus, au ullus omo contradicere voluerit, auri uncias III conponat, et inantea firma stabiles permaneat, constibulatione subnixa. Actum Tornocio. S. Girart et Arsen, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Euvart, qui consensit. S. Bosono. S. Bernart. S. Aalart. S. Arbert. S. Girart. S. Barnart. Mense madio datavit, die sabbati, annos VIIII regnante Loterio rege. Elmeradus scripsit.
(Au dos:) Venditio Gerardi in Altriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung