CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1158     View  [Back]
Charta qua Dado uxorque ejus Oda et Arlegius dant monasterio Cluniacensi campum in villa Masilleaco.
Domino magnifico et venerabili cenobio quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli. Ego Dado et uxor mea Oda et Arlegius donamus Deo et denominatis apostolis, ad locum scilicet Cluniacum et fratribus inibi Deo militantibus, pro remedio animarum nostrarum et anima Acardi, ut Deus omnipotens nos et animam ejus dignetur de laqueo Diaboli liberare, campum qui est situs in pago Matisconensi, in agro Marciacense, in villa Masilleaco vocant; terminat ipse campus a mane Graona volvente, a medio die increpito et terra de Cassaneto, a sero rocca, a circio terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus atque transfundimus, ut fratres prelibati cenobii ab hodie in omnibus quicquid voluerint faciant. Si quis vero, si nos, aut ullus homo qui hoc donum calumpniare presumpserit, auri unciam unam componat, et dehinc firmum et stabile permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Marciacense villa. S. Dadonis et uxoris suę et Arlei, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Teoce, Dode et filiis eorum, qui consenserunt. S. Rotlendis, Frogueldis, quę in omnibus consenserunt. S. Eliodi, Acardi, Dedenci, Richerii. Benedictus scripsit in mense junio, anno nono regnante Lotthario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung