CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1160     View  [Back]
Charta qua Bernardus et uxor ejus Constancia dant Giroldo et filiis ejus Amalfredo et Sisfredo peciolam terræ in villa Metono.
Dilectos atque amabiles amicos vel parentes nostros is nominibus, Girolt et filio suo, nomine Amalfredo, presbitero, et germano suo Sisfredo, emitores, ego Bernoardus et uxor mea, nomine Constancia, in pro amore et bona voluntate quod nos in vos abemus, donavimus nos vobis una peciola de terra arabile, que est sita in pago Ludunense, in agro Candeacense, infra fines Metono, in loco ubi dicitur Santinatis. Abet fines et terminaciones a mane via publica, a medium die et a sero terra Girolt et suis eres, a cercio ... Infra istas terminaciones, quiquid legibus donare posumus vobis donavimus, id est abendi, vendendi, donandi seut liceat vobis commutandi. Et si quis vero, quod fieri et futurum est minime credimus, si nos ipsi, aut ullus ex eredibus nostris, aut ullus omo, qui incontra anc donacione ista inquietare vel infrangere voluerit, nihil valeat vindicare quod repetit, set componat tantum et alium tantum quantum ista donacio emeliorata valuerit, et antea donacio ista firma permaneat, cum stibulacione supnixa. S. Bernoart, S. Constancia, qui donacione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Argico (?). S. Costanciono. S. Vendranno. S. Girelmo. S. Bertolomeo. S. Ugoni. S. Eldefredo. Ego Aroen rogatus scrisi, datavi die martis, in mense octubrio, anno XXVII rennante Gondrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung