CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1164     View  [Back]
Charta qua Stephanus, consentiente uxore sua Ermengarde, dat monasterio Cluniacensi medietatem villæ Reilliaci cum ecclesia sancti Privati.
Sacrosanctę Dei ęcclesię Sancti Petri Cluniacensis cęnobii, ubi domnus Maiolus abbas preest. Ego, in Dei nomine, Stephanus concedo et dono, pro remedio animę meę et parentum meorum, aliquid ex rebus proprietatis meę quę ex majorum successione mihi obvenerunt. Sunt autem ipsę res sitę in comitatu Brivatensi et vicaria de Cantola, villa que dicitur Reilliacus, medietatem cum ęcclesia quę est dedicata in honore sancti Privati; omnia ad integrum quantumcumque ad ipsam medietatem aspicit ac pertinet, concedo et dono Deo et Sancto Petro, ad jam dictum cęnobium Cluniaci, ea scilicet ratione ut quandiu ego Stephanus vixero, usum fructuarium possideam, et annis singulis, pro investitura, in opus Sancti Petri de vino optimo modium unum persolvam, et post obitum meum ad jam dictum locum res denominatę in pace deveniant, nullo contradicente. Si quis autem, sive de heredibus meis, sive de extraneis, donationem istam calunniari presumpserit, auri libras quinque componat, et presens donatio mea omni tempore firma permaneat, constipulacione subnixa. Data in sabbato, mense decembri, regnante Lothario rege. Signum Stephani, qui cartam istam et scribi et firmari rogavit. S. Ermengardis, uxoris ejus. S. Rostanni. S. Conradi. S. Eldierii. S. Guillelmi comitis. S. Adeleidis comitissę. S. Bertranni. S. Odilonis clerici, et aliorum. Leotherius scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung