CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1167     View  [Back]
Charta qua Amblardus, per manus wadiatorum suorum, dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sanctæ Mariæ de Cantamerulo, in pago Arvernico, et villam Luxiacum in pago Claromontensi.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et beate Mariæ virginis ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, cui vocabulum est Cluniacus, in pago Matisconensi sito, et cui preest domnus Maiolus venerandus abbas. Ego igitur, in Dei nomine, Amblardus, per manus guadiatoriis meis, his nominibus nuncupatis, Stephano videlicet et filia mea Ediltrude, et nepotes meos Beraldo atque Rotgerio, et fideles meos Bernardo et Genesio, cogitavi de Dei misericordia et de redemptione animæ meæ et patris mei et matris meæ et filiis meis et omnium parentum meorum, ut pius et misericors Deus sit de animabus nostris et de penis inferni liberare dignetur. In Christi nomine, dono ego ipse Amblardus ad ipsam casam Dei res meas proprias quę sunt sitas in pago Arvernico, in vicaria Randenense, in villa quę dicitur Cantamerulo, ecclesiam in honore beatissimæ virginis Mariæ consecratam, cum decimis et appenditiis, territoriis, inquisitum et ad inquirendum, totum et integrum. Et in alio loco, quem vocant Vetreria, vineas indominicatas et silvam in uno tenentes, et campos per medium locum; habent ipse res fines et terminationes a mane via publica, a medio die gutta quę in estate siccat, in alto quam longum finem habet; et mansum ubi Franco residet: a sero vineas ad ipsos donatores et via publica, a certio gutta quę in estivo siccat, et finem de Bella Brucaria. Infra istas terminationes totum et integrum. Et in alio loco, in pago Claromontense, villam indominicatam quam vocant Luxiaco, manso cum apenditiis, campis, pratis, exiis et regressis, inquisitum et ad inquirendum, totum et integrum, que mea justa possessio est, quę mihi advenit de patre meo et parentum meorum, ad supradictum locum dono atque transfundo, et faciant ipsi rectores post hac die quicquid facere voluerint. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ullus de heredibus meis aut aliqua intromissa persona contra hanc helemosinariam cartam temptare vel calumpniare voluerit, primitus iram Dei et offensam sanctorum ejus incurrat, et nisi emendaverit, nomen ejus deleatur de libro vitæ, non sit illi adjutor sanctus Michahel in hora mortis, sed cum Dathan et Abiron, quos vivos terra absorbuit, et Juda, qui Dominum tradidit, sit participatio ejus, et cum his qui in inferno sunt deputati sit societas ejus, nisi ad emendationem venerit. Et postea hęc carta firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Amblardus, qui hanc helemosinariam fieri et firmari rogavi per supradictis guadiatoriis meis. S. Stephani, Arvernorum episcopi. S. Rotberti, abbatis. S. Stephani alterius. S. Eltrudis. S. Beraldi. S. Rotgerii. S. Otberti. S. Amblardi. S. Gotbranni. S. Aynardi. S. Bernardi. S. Genesii. Frater Stephanus rogatus scripsi anno X regnante Hlothario rege.
(Au dos:) Amblardus ecclesiam in Cantamerulo, in pago Arvernico. - Amblardus, de Luxiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung