CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1168     View  [Back]
Charta qua Dida uxor Mannonis et Robertus filius ejus, cæterique fidejussores ipsius, dant monasterio Cluniacensi quasdam res ejusdem Mannonis in villis Bæsia et Noglas.
Sacrosanctæ æcclesiæ cenobii Cluniensis, quod est constructum in onore beatorum apostolorum Petri et Pauli, situm in comitatu Matisconensi, quod domnus Maiolus ad regendum tenere videtur. Nos, in Christi nomine, fidejussores Mannonis, ucxor videlicet sua Dida et filius ipsius Rotbertus, necnon et Jotsaldis atque Bernardus, secundum jussionem et destinationem ipsius, tradimus ad predictum monasterium aliquid de rebus ipsius proprietatis pro remedio anime illius; in primis mansum unum cum curtile, qui est situs in comitatu Cabilonensi, in villa Bæsia; terminatur autem ex una parte vinea Zosmaro, de alia parte prato Bernelt, ex alia parte strata publica, de parte quarte aqua currente. Donamus et campum unum situm in comitatu Matisconensi, in villa Noglas; qui terminatur de una parte terra Adoart, de alia parte Sancti Ferioli, de tertia parte terra Ingelgerii, de quarta parte aqua currente. Has denominatas res ad jam dictum monasterium tradimus a die presenti et deinceps, ut faciant rectores predicti loci quicquid facere voluerint, absque alicujus contrarietate. Si quis vero, quod futurum esse minime credimus, aliquis de heredibus predicti viri Mannonis, aut aliqua opposita persona, contra hanc cessionis cartam aliquam contrarietatem movere presumpserit, contrarios suæ salutis apostolos Christi Petrum et Paulum habeat, et insuper, cogente judiciaria potestate, his quibus contrarietatem inferre ausus est, auri libras II componat; donatio autem carte istius omni tempore stabilis et inviolabili perduret. S. Didæ, uxoris ejus, S. Rotberti, filii ipsius, S. Jotsaldi, S. Bernardi, qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt. S. Tetelmi. S. Hugoni. S. Oddoni. S. Fulconi. Ego frater Adalgisus levita, ad vicem cancellarii, scripsi regnante Lothario rege anno Xmo.
(Au dos:) In Noglas, in villa Baesia. - Carta quam Dida fecit Sancto Petro, et Robertus, filius ipsius, pro Mannone.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung