CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1172     View  [Back]
Charta qua Aynardus dat monachis Cluniacensibus res suas in villa Cavaniacensi, ea conditione ut ipsi duos parvulos ejus sustineant.
Salvator generis humani previdens salutem suorum fidelium, monet ut de rebus suis unusquisque juste adquisitis non tardet animę suę lucrum adquirere. Quam rem ego Aynardus, levita, desiderans adimplere, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, res meas quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Marciacensi, in villa Cavaniacensi, in loco quem vocant Montilio: hoc est mansum indominicatum cum vinea et campo simul tenente, qui terminatur a mane terra Sancti Petri, a medio die et a sero via publica, a cirtio Montilio. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono, eo tenore ut quandiu vixero teneam et possideam, et singulis annis in vestitura IIII sextarios de vino persolvam, et duos parvulos quos habeo ipsi fratres sustineant et benefaciant; et si voluntas mihi evenerit, habitum monachicum concedant. Qui autem hanc donationem calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libram I persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Aynardi, qui donationem fecit et ipse firmavit. S. Arlei. S. Ornadi. S. Alberici. S. Odonis. S. Bernonis. S. Rotberti. S. Eldini. Rothardus scripsit mense februario, regnante Lothario rege anno X.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung