CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1178     View  [Back]
Charta qua Leotardus dat monasterio Cluniacensi portionem vineæ in villa quæ dicitur Exartus, in pago Bituricensi.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, Cluniensis monasterii, cui etiam domnus Maiolus preesse videtur. Ego igitur Leotardus dono Deo et sanctis apostolis ejus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Biturcensi, in villa que dicitur Exartus, hoc est tres deneradas de vinea, pertica percurrente; et habet terminaciones has: de tres partes ad ipsum donatorem, et de quarta parte Stephani. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono atque transfundo pro animæ meæ atque Notardi remedio; et faciant post hac die in omnibus supradicti loci habitatores quicquid facere voluerint. Si quis vero contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libram I persolvat, et inantea firma permaneat, stipulatione subnixa. S. Leotardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Asgini et Ermenbaldi, qui fidem fecerunt et firmaverunt. S. Benedicti. S. Stephani. S. Costancii. S. Eldegeri. S. Humberti. Data mense maio, anno X Hlotharii regis. Rodiardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Leotardi in villa que dicitur Exartus, in pago Bituricense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung