CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1179     View  [Back]
Notitia proclamationis, in mallo publico, Giroldi et uxoris ejus Gotdoltrudis adversus Airoardum, de quibusdam rebus in villa Curciaco.
Noticia proclamacionis in mallo publico, ante presenciam domni Alberici comitis et Nardoini vicecomitis et Vuichardum et Roclenum et Teotbertum et aliis escabineis et bonis ominibus is residentibus. Venit Giroldus et uxor sua Gotdoltrudis, proclamabant se de Airoardo, quod res illorum adinjuste tenebat in villa Curciaco, que fuit Aremberto et uxore sua Adalgardis: oc sunt vineis, curtiferis, campis, pratis, silvis. Ibi venit Airoardus ante illorum presenciam, cum suis testibus, et juraverunt, si Deus illorum adjuvat et illas sanctas reliquias, melius debet illa ereditas Ayroardum esse ac propinquos suos, quam Giraldum et uxore sua Gotdoltrudis evenire. Hi sunt testes: Sayfardus, Leuterius, Mainardus, Raiotus, Vuarembertus, Grimaldus, Rannaldus, et hanc noticiam fieri jussimus et firmare precepimus. S. Nardoino vicecomite. S. Aletsandro. S. Ingelardo. S. Siebertus. S. Erveus. S. Berno. S. Isenbrannus. Data per manum Otgerii, sub die mercoris, kal. junii, anno X regnante Lotario regis.
(Au dos:) Noticia Grimaldi (Giroldi) in Curciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung