CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1180     View  [Back]
Charta qua Stephanus sacerdos et frater ejus Abo clericus vendunt Johanni sacerdoti res suas in loco Volamato.
Domino magnifico Johanni sacerdote, emptore. Ego enim, in Dei nomine, Stephanus sacerdos et frater ejus Abo clericus, isti sunt venditores, vindimus tibi aliquid de rebus propriis juris nostris, qui ex hereditate ipsas res nobis legibus hobvenerunt. Sunt autem ipsas res sitas in aice Quintilanico, in vicaria de Quantoiolo, in loco ubi vocabulum est Volamato. Quantumcumque in ipso loco visi sumus habere vel possidere, sicut inventum est, et inquirere potuerimus, in omnibus totum et ab integrum tibi vendimus; unde et haccepimus {corr: accepimus} de te precium de presente, sicut inter nos convenit, aut nobis bene placitum fuit, solidorum XX. Et nos in pro ipso precio per hanc carta vendicione ista ipsas res tibi tradimus, adque transfundimus ad abendi, vendendi, donandi, seulliceat commutandi, ad faciendum quiquid melius facere volueris, sine ulla contradicente persona. Et si ullus homo res istas inquietare presumserit, non vindicet, et componat tibi tantum et alium tantum quantum ipsas res melioratas valere potuerint, et inantea carta ista firma et stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Facta carta ista die sabbati, in mense septimber, anno X regnante Lothario rege. S. Stephano sacerdote et fratri suo Abone clerico, qui carta ista scribere et firmare rogaverunt, manus eorum firma. S. Asterio. S. item Stephano. S. Rainaldo. S. Gualberto. S. Airado. Ego Amalfredus rogatus scripsi.
(Au dos:) Emptio Johannis in ahice Quantilanico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung