CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1181     View  [Back]
Charta qua Rodulfus et uxor ejus Vualda dant Giroldo et Amalfredo Sisfredoque unam peciolam bosci in loco Aratori.
Domino fratribus Girolt et Amalfredo, presbitero, et Sisfredo, emitores, ego Rodulfus et uxor mea, nomine Vualda, in pro amore et bona voluntate quod nos in vox abemus, donavimus nos vobis una peciola de bosco posita in pago Ludunense, in agro Candeacense, in loco ubi dicitur Aratori; qui terminat a mane terra Rodulfo et Volbert et istorum eres, a medio die terra Rodulfo, a sero terra Aginolt, a cercio via publica. Infra ipsas fines vel terminaciones, ipsa ereditate sub integro vobis donavimus jam et at abendi, vindendi, perdonandi, seut liceat vobis commutandi. Set si quis vero, quod fieri in futurum esse minime credimus, si nos ipsi, aut ullus ex eredibus nostris, aut ullus omo, qui incontra anc donacione ista inquietare vel infrangere voluerit, nihil valeat vindicare quod repetit, sed componat tantum et alium tantum quantum ista donacio emelirata (sic) valuerit, et inantea donacio ista firma permaneat, cum stibulacione subnixa. S. Rodulfo, S. Vualdane, qui donacione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Volbert. S. Folherico. S. Barnot. S. Doningo. S. Ermenbert. S. Juan. S. Atsoni. Ego Aroenus rogatus scrisi, datavi die veneris, in mense octubrio, anno XXVIII rennante Gondrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung