CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1182     View  [Back]
Charta qua Seivalt vendit Leotberto et Adalgelt uxori curtilum cum campo in villa Varengo.
Domino fratribus Leotbert et uxore sua Adalgelt, emptores. Igitur, in Dei nomen, Seivalt vendo vobis de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Varengo, oc est curtilus cum campo insimul tenente, qui terminat a mane terra Rotbert, a medio die terra Bernart, a sero et a certio terra Sancti Petri. Infra istas terminaciones, totum ad integrum vobis vendimus, tradimus atque transfundimus, et accepimus de vobis precium, sicut inter nos convenit, in valente solidos XV, et faciatis post hac die quicquit volueritis in omnibus. Si quis vero, si nos, aut ullus homo qui temptare aut calumniare presumpserit, auri uncias II componat, firma stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Lordoni castello. S. Seivalt, qui fierit et firmare rogavit. S ... S. Maginfredo, qui consensierunt. S. Eliodo. S. Seni ... S. Achart. S. Vuiniterio. S. Letart. Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense decembri, annos XI regnante Lotherio rege.
(Au dos:) Leotbert. Varengo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung