CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1183     View  [Back]
Charta qua Raddo presbyter dat monasterio Cluniacensi res suas in pago Arvernensium, in loco qui dicitur Amalbisca.
Sacrosanctę Dei ecclesię in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli fundate, in pago Maticensi, in loco Cluniaco, cui domnus Maiolus, abbas, et domnus Johannes, prepositus, bene preesse videntur. Ego, in Dei nomine, Raddo, presbiter, dono aliquid de rebus meis que sunt site in pago Arvernensium, prope Trealis, in loco qui dicitur Amalbisca. Hec autem que ego offero ad locum Cluniacum per cartam Deo et sancto Petro sunt una vinea et unus campus cum manilo superposito. Vinea autem ipsa vel campus terminatur de utroque latere via publica, de tertia parte terra Sancti Lupicini et Teotardi, de quarta parte terra Siguini et Ademari. Infra istos fines, totum et integrum ego Raddo dono atque transfundo in jus Sancti Petri Cluniacensis cenobii, ut rectores ipsius loci ab hodie et inantea faciant de jam dicto masnilo et vinea et campo quod melius voluerint. Si quis vero de heredibus meis vel de extraneis hanc elemosinam et donationem contradixerit vel destruere temptaverit, nichil in hoc prevaleat, nichil perficiat, et insuper ipse presumptor et reus componat eis quibus litem intulerit duplum quantum ipse res, quas Deo offero, vel hodie vel tunc temporis valuerint; et donatio mea hec semper firma stabilisque permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Raddonis, presbiteri, qui donationem istam fecit et per cartam firmari rogavit. S. Ademari, Arfredi, qui ambo in hoc fidem fecerunt. S. Alberti, Albladi, Constantini, Stephani, Vualterii, Siguini. Davit scripsit, datavit in mense novembri, anno XI regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung