CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1185     View  [Back]
Charta qua Arhimtrudis dat nepotibus suis Amalfredo et Sisfredo tertiam partem cujusdam curtili et terram in villa Metono.
Diligendos atque amabiles nepotes meos, Amalfredo et Sisfredo, emetrice femina Arhimtrudis, in pro amore et bona voluntate quod ego in vox abeo, pro anc ipsa amore dono vobis tercia parcione de uno curtilo cum vinea et una peciola de terra arabile, qui sunt siti in pago Ludunense, in agro Candeacense, in villa Metono; peciola de terra terminat a mane terra Bertolomeo, a medio die terra Vuinamant, a sero de ipsa ereditate, a cercio via publica; et, secundum legem meam, ista donacione vobis trado facere quiquid volue[ri]tis. Et si quis vero, quod fieri et fu[tu]rum esse minime credo, si ego ipsa, aut ullus ex eredibus meis, aut ullus o[mo] qui incontra anc donacione ista inquietare vel infrangere volue[rit], nihil valeat vindicare quod repetit, set componat tantum et alium tantum quantum ista donacio emeliorata valuerit; et inantea donac[i]o ista firma permaneat, cum stibulacione subnixa. S. Arhimtrudis qui donacione ista fieri et firmare rogavit. S. Girolt. S. Aalart. S. Ashirico. S. Ugoni. S. Estefano. Aroenus rogatus scri[psi], datavi die lunis, in mense maio, anno XXVIII rennante Gondrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung