CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1186     View  [Back]
Charta qua notum est Maiolum, abbatem Cluniacensem, concessisse in precaria Duranno sacerdoti et Bertardo levitæ vineam subtus castrum Brancedunum.
Noverint cuncti tam presentes quam futuri, quod dunnus Maiolus, una cum consensu fratrum, quibus[dam] viris his nominibus nominatis, Duranno, sacerdoti, ac Bertardo, nepoti ejus, qui tunc levitę officio fungebatur, quandam vineam concessit, quam vineam Girardus, prepositus, avunculus supradicti sacerdotis, sancto Petro et Paulo ad locum Cluniacum, pro remedio animę suę, tradidit; et est sita in pago Cabilonensi, subtus castrum quod vocatur Brancudunum. Sed tali ratione dunnus abba Maiolus donat his viris supradictis, videlicet Duranno et Bertardo, hanc vineam denominatam, cum omnibus appendentibus ad ipsam, ut quandiu vixerint teneant et possideant, et singulis annis, in natale apostolorum Petri et Pauli, quod est III kal. julii, V solidos in censu persolvant. Post discessum vero illorum, ad supradictos apostolos et ad locum Cluniacum in melius funditus restaurata, sine contradictione, revertatur. Hanc autem precariam donnus abba Maiolus manu propria firmavit firmarique a fratribus precepit, testibusque hidoneis. S. Maiolus, humilis abbas. S. Heymardus, abbas. S. Balduinus. S. Andreas. S. Durannus. S. Oddo. S. Teudericus. S. Gotbertus. S. Bonibrannus. S. Rambaldus. S. Acriminus. S. Achedeus. S. Adrianus. S. Oddo. S. Adrianus. S. Johannes. S. Albericus. S. Arnulfus. S. Wibertus. S. Ingelmannus. S. Letelmus. S. Oddo. S. Alduinus. Data mense septembri, anno XI Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung