CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1191     View  [Back]
Charta qua Randefredus dat monasterio Cluniacensi quidquid habebat in villa Galoniaco.
Dei omnipotentis amplissima largitas inter cętera beneficentia quę mortalibus consulit, in hoc etiam presto esse videtur ut ex rebus transitoriis bona etiam non transeuntia valeant adipisci. Igitur ego Randefredus, hęc cogitans, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis monasterii, cui preest donnus Maiolus abbas, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Galoniacensi, quicquid in ipsa villa visus sum habere vel possidere, excepto unum campum quem vocant ad Granda. Dono etiam campum ad ipsum locum quem vocant ad Fontanam Lurgeria; hęc omnia dono Deo et ad jam dictos apostolos pro remedio animę meę, et faciant ab hodierna die de his rebus supradicti loci habitatores quicquid facere voluerint in omnibus. Si quis autem, quod evenire minime credo, ego aut ullus ex heredibus meis contra hanc donationem venire voluerit, omnino non valeat vindicare quod repetet, sed coactus, cui vim inferre voluerit, auri libram I persolvat et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco villa. S. Randefredi, qui fieri et firmare rogavit. S. Ornadi et Alerici et Heldranni et Heldeberti et Clementis et Wandalberti et Constabuli. Data per manum Rothardi, anno XII Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung