CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1194     View  [Back]
Charta qua Stephanus et uxor ejus Alindrada dant monasterio Cluniacensi quasdam terras in villa Scozolas.
Sacrosancto ac venerabili loco Sancti Petri, principis apostoli, cœnobii Cluniensis monasterio, Maiolus et omnis congregationis ejus commissa. Igitur ego, in Dei nomine, Stephanus et uxor mea, nomen Alindrada, pro remedium animabus nostris, et quod Deus nos eruet de voragine ujus seculi, et perducat nos et filiis nostris in regnum suum, donamus aliquid de res nostras proprias, qui sunt sitas in pago Masticonense, in agro Tremaias, in villa Scozolas, in ipsa villa Sancti Petri resedunt: hoc est sextarias terre quinque simul tenente; et terminat ipsa terra a mane et a meridie et a cercio et a sero terra Sancti Petri. Et in alio loco similiter sextarias duas; et terminant a mane Comba Ubert, a meridie Ramoncassania, a sero Sancti Petri, a cercio aqua volvente. Et in alio loco sextaria una, a fonte Preverangia; et terminat a mane et in circuitu Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum ad integrum, sicut diximus, donamus ab odierna die et deinceps. Si quis contra hanc donacione vel helemosina venire vel calumniare voluerit, non valead quod querit, sed iram Dei incurrat et sancti Petri et sanctæ Mariæ et cæteris omnibus. Actum pubblice Sancti Petri, ubi fuit scripta. Signum Stephano et uxore sua Alindrada, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Narduino. S. Eldeverto. S. Maalgerio. S. Ermenardo. S. Bernardo. Ego Rodbaldus, presbiter, rogatus scripsit, datavit die martis, mense febroario, anno XIImo Loterio rege regnante.
(Au dos:) Carta donationis Stephani de Scocolas. - Stephanus in Scoholas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung