CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1198     View  [Back]
Charta qua Albericus, comes Matisconensis, dat monasterio Cluniacensi ancillam, nomine Bayam, cum prole sua et peculio.
Sacrosancte Dei eclesie Sancti Petri Cluniensis, quam donnus Mayolus, venerandus abbas, ad regendum abere videtur. Igitur ego, in Dei nomine, Albericus, gracia Dei comes, pro remedio animarum genitoris et matricis mee, necnon pro mea et Rocleni, fidelis nostri, anima, concedo prefate case Dei ancillam unam, que vocatur Baya, cum infantibus quos ex Giroldo habuit, qui ita vocantur: Girberga cum infantibus suis; Johanna cum infantibus suis; Giroldus, Siebertus, Johannes, Vualconus, Aalbertus. Hos omnes cum omni hereditate et peculio quod abent trado jam dicte ecclesie, ut ab odierno die et deinceps faciant rectores Sancti Petri quiquit sibi melius videtur, nullo inquietante. Si autem aliquis contradixerit, quibus litem inferre voluerit, V libras auri multatus exsolvat, et presens donatio firma et stabilis permanead, cum stibulacione subnixa. Actum Matisconum publice. S. Alberici comitis, qui fieri et firmare rogavit. S. Rocleni. S. Norduini vicecomiti. S. Bernoldi. S. Vuinebaldi. S. Rotberti. S. Vuilierio. Data per manu Otgerii, sub die jovis, in mense marcio, anno XII regnante Lotario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung