CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1199     View  [Back]
Charta qua Wido dat monachis Cluniacensibus quicquid habebat in villa Salmoiaco, ut eum recipiant in ipsorum societatem.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, Cluniensi monasterio. Ego Vuido, reminiscens futurum Dei juditium et metuens meorum molem peccaminum, dono ad jam dictum locum, de rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi, in villa Salmoiaco, quicquid in ipsa villa habere videor, totam ad integrum meam partem, cum campis, aquis, pascuis, vineis, pratis, silvis, viridiariis, farinariis, et quantum ad meam partem de illa villa aspicit vel aspicere videtur, [cum servis et ancillis utriusque sexus atque etatis]; ea tamen ratione ut quandiu ego vixero teneam et possideam. In vestitura vero dono Vuinamannum cum uxore et infantibus suis, cum ipso manso in quo residet, in servitium fratrum ab hodierno serviturus ævo æterno: et in eo ætiam tenore hanc donationem fatio, ut me in suam fratres recipere dignentur societatem, et cum supprema dies mortis debitum solvere coegerit, corpus meum sinu terræ reddentes, animam cœtibus adsignent angelicis; et post meum discessum, ad jam dictum locum perveniat. Hanc donationem autem primitus fatio pro anima mea et pro omni parentela mea, ut eorum offensis Dominus propicietur. Si quis autem hanc donationem calumniare presumpserit, primitus iram omnipotentis ac sanctorum omnium incurrat et maledictus cum Juda, traditore Domini, in inferno mergatur; cogente vero juditiaria potestate, auri libras XXX persolvat, et inantea firma ac stabilis permaneat. Actum Cluniaco publice. S. Vuidonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Folradi. S. Achardi. S. Ugonis. S. Ramnaldi. S. Gausmari. Data mense aprilis, regnante Conrado anno XXVIIII. Aldebaldus, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Vuido in Salmoiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung