CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1200     View  [Back]
Charta qua Amalfredus sacerdos, filius Giraldi, dat monasterio Cluniacensi quasdam res in Medone, Sentinatis, etc., ad construendam cellam.
Notum est omnibus nobis legentibus quid Dominus dicat divitibus hujus seculi: «Facite vobis,» ait, «amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula;» et item: «Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur, sed tesaurizate vobis thesauros in cęlo, ubi neque erugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur;» in juditio vero quid dicturus sit reprobis: «Discedite a me, maledicti, in ęternum ignem, qui preparatus est diabolo et angelis ejus;» justis autem: «Venite, benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.» In Ezechiele vero scriptum legimus: «Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem peccatoris, sed magis, ut convertatur et vivat.» Quapropter ego Amalfredus, sacerdos, considerans magnitudinem peccatorum meorum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo atque Andrea, ad locum Cluniacensis monasterii, ubi donnus Maiolus, abba, preesse videtur, omnes res meas quęcumque habere visus sum, quamvis Domino Deo omnia sint, sive inferis sive superis, tam pro anima mea, quam pro parentum meorum animabus, id est Giraldi, patris mei, et avunculi mei Amalfredi, seu matris meę Anastasiæ, ac fratris mei Sisfredi et omnium fidelium hominum, tam vivorum quam et defunctorum: hoc est in Medone, quecunque ibi habeo, tam terris quam et campis, vineis, aquis, pascuis. Similiter dono quicquid visus sum habere in Sentinatis et in Casellis et in Maisonatis et in Valle, similiter campis, vineis, silvis, aquis aquarumque decursibus, pascuis usque inexquisitum. Omnia autem trado ad supradictum locum, ea conditione ut donnus abbas vel seniores Cluniacenses in Medone talem construant locum in quem bene valeant degere monachi ad Deo serviendum, ac nepotem meum Girbertum litteris inbuant, et monachum faciant. Et ego Amalfredus donator vester, quamdiu dominator et rector his rebus sim, secundum Deum et ad voluntatem meam omnia habeam; post obitum autem meum, ad jam dictum locum omnia, sine alicujus calumpnia, perveniant, habeantque seniores potestatem facere de ipsis rebus quicquid voluerint. Si quis vero contra donationem ista[m] stare voluerit, vel irrumpere eam temptaverit, seu contradixerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat atque omnium sanctorum, sitque pars ejus cum Datan et Habiron, quos cum congregatione sua terra vivos in seditione Chore absorbuit, et cum Juda, qui Dominum tradidit, seu cum ipsis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» nisi pęnituerit, resque paccatas dimiserit; hęc autem donatio firma permaneat et stabilis. Similiter dono etiam ad supradictum locum, in Rovoloria silva, medietatem de ipsa quę legibus donare possum, et Castaneto similiter quę legaliter dare possum, ea tamen ratione quę superius dixi, et in Subvineas, ad locum ubi dicitur in Molarias, campum unum ubi possunt optime seminari sextarii decem. S. Amalfredi, qui donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Girberti, nepotis ejus, qui consensit. Amalguinus scripsit, dictavit die jovis, VI idus mai, anno XXVI regnante Ghundrado piissimo rege atque serenissimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung