CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1201     View  [Back]
Charta qua Pontius et uxor ejus Lanberga dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Celosia.
In nomine Domini. Sacrosancti et venerabili loco monasterii Chluniaco, ubi domnus M[aiolus] abbas preesse videtur, qui est situs in pago Matisconense, et est consecratus in onore beati Petri, clavigeri Christi, et Pauli atque Andreæ, donamus ego Pontius et uxor mea, nomine Lanberga, aliquid ex rebus nostris, locum sepulture ipsius Lanbergane, et propter animam meam et anima ipsius, omniumque fidelium christianorum, ut pius Dominus nos a cunctis malis eripiat, et ad gaudia eterna perducat: hoc est omnia quecumque habemus in Celosia, in pago Lugdunense, in agro Octavense; eo tamen tenore ut quamdiu vixero, ego Pontius teneam atque possideam, et omni anno unum sextarium vini in vestitura persolvam ad habitatores monachos Thaarnaice. Si quis hanc donationem scindere vel infrangere voluerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et omnibus sanctis, et insuper cui litem intulerit libram I auri persolvat, et deinceps ista helemosinaria firma stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Pontioni et uxori sue Lanbergane, qui fieri et firmare in presenti rogaverunt. S. Richardus. S. Aldevranni. S. Rostagni levitæ(?). S. Ermendranni. S. Grimaldi. Ego frater Josbertus rogatus scripsi, datavi die veneris, in mense madio, anno XXVIIII regnante Cohoundrado rege.
(Au dos:) Pontius de Celosia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung