CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1202     View  [Back]
Charta qua Rotbertus et uxor ejus Helena vendunt monachis Cluniacensibus terras prope villam Lordonum.
Domino magnifico, in Christi nomine, donno abbati Maiolo et ceteris fratribus Cluniensis cenobii. Ego Rotbertus et uxor mea Helena, et Achardus et Heldeardis, vendimus quasdam res nostras quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Rufiaco, prope villam Lordonum: hoc est unus curtilus et una vinea in uno tenente, cum suis appenditiis; terminaturque a mane terra Sancti Petri, a meridie rivo currente et via publica, a sero et a cirtio terra ipsius hereditatis. Quartam partem in his vendimus senioribus de Cluniaco, et alias res nostras quę sunt in predicto aggello, per campos, per prata, per silvas, per aquas aquarumque decursus, omnia super omnia vendimus atque transfundimus ad jam dictum locum Cluniacum et ad rectores ejus, et pro his accipimus ab ipsis solidos IX; et post hunc diem faciant quod melius voluerint. Quam venditionem si quis calumpniari presumpserit, quicunque fuerit, unam libram de auro componat, et postea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Et vendimus aliam vineam jam dictis senioribus in ipso clauso, pro solidis V, et habet in longum perticas XXV, in latum a parte orientali V et pedes VIIII, in alia fronte perticam I et pedem I. S. Rotberti et uxoris ejus Helenę et Achardi et Eldeardis, qui venditionem hanc fecerunt et ipsi firmare rogaverunt. S. Dedenci. S. Constancii. S. Eldeverti. S. Tealdi. S. Eldoardi. Ego Benedictus scripsi II feria, mense maio, anno XII regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung