CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1206     View  [Back]
Charta qua Anschericus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Desiderii de Poliaco, in comitatu Forensi.
Sicut indubitanter fides credentium retinet, ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus, quos lege mortis amisuri sunt, mansura perennis vite premia sibi valeant preparare, ut scriptum est: «Divitiæ viri redemptio est animæ ejus.» Quapropter ego Anschericus, in Dei nomine, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abbas, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi, atque in comitatu Forensi posite: hoc est curtem meam que vocatur Poliacus, cum ecclesia que est in honore beati Desiderii dicata, cum omnibus appendiciis, quas ego donare possum vel ad presens vestitus aut donator legalis esse videor. Hoc sunt campi, vineæ, prati, silve, aquis, aquarum decursibus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, exitibus et regressibus, pascuis etiam, viridariis ac vircariis, francitia etiam et omne servitium quod mihi evenire debet simili modo concedo. Habent autem fines he res a mane rivo volvente, a meridie locum qui vocatur Pontiacus, a sero via publica, a cercio cudta permanente. Infra isto terminio, quicquid visus sum habere vel possidere, atque omnium parentum meorum, servos etiam et ancillas utriusque sexus, omni genere devotionem impendendo. Hi sunt autem quos dare volo: Adalardum cum uxore et infantibus suis; Johanne[m] cum uxore et infantibus suis, excepto uno servo quem pro animæ meæ remedio dimitto liberum; Archinbaldum cum uxore et infantibus suis; Arlabertum similiter cum omni domu sua; Girfredum cum uxore sua, cum uno puero qualecumque voluerit reservo; alios infantes eorum in servicio sanctorum apostolorum dimitto. Ea autem ratione hanc donationem facio, ut quandiu advixero usum et fructum percipiam, et post meum discessum, de his rebus supradicti loci habitatores in omnibus faciant quicquid facere voluerint, excepto uno manso quod vocatur Montepiletum. Si quis autem contra hujus donationis cartam aliquam calumpniam inferre temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum incurrat, cum Juda etiam traditore Domini sit portio ejus, et cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis;» cum diabolo insuper in futuro judicio tradatur in baratro dampnationis, nisi ab hac sua stultitia resipuerit et ad emendationem venerit; secundum vero mundialem legem, auri libras XXX persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Anscherici, qui fieri et firmare rogavit. S. Gausberti. S. Hugonis. S. Vualdrici. S. Igberti. S. Almanni. S. Fulcherii. Data per manum Aynaldi, anno XXX Cohunradi regis.
(Au dos:) Carta Anscherici quam fecit Sancto Petro et Paolo de curte Poliaco, in pago Ludugnensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung