CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1207     View  [Back]
Charta qua Heldinus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Vallis et Montiniaco.
Igitur, in Dei nomine, ego Heldinus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preest donnus Maiolus abba, in villa quę dicitur Vallis, omnia quę inibi visus sum habere, cum omni integritate. Et in alio loco, videlicet Montiniaco, quicquid habeo, totum dono. In his villis suprascriptis quicquid habeo vel habere visus sum in terris, in curtilis, pratis, vineis, silvis, aquis, omnia in omnibus usque ad inquirendum, totum dono ad prefatum locum Cluniacum, pro animę meę remedio et patris ac matris meę, et omnium parentum meorum, tali tenore ut quandiu vixero teneam, et post obitum meum, ad Sanctum Petrum perveniant ex integro. Quod si aliquis inquietare presumpserit, tantum componat et aliud tantum, et inantea hęc carta firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum die sabbati, mense augusto, anno XII Lotharii regis. S. Heldini, qui fieri et firmare rogavit. S. Duranni et fratris ejus Rotlanni. S. Stephani. S. Rainberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung