CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1208     View  [Back]
Charta qua Girardus Abellonia et uxor ejus Ricoara dant monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Pauli in villa Ladimiago, in pago Arvernico.
Divina pietate misteria oc hominibus concessum est ut ex rebus quas jure posidere videntur eterna valead merces adquiri, sicut ipsa divina pietas per semetdipsum amonere dignatus est, dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter nos, in Dei nomine, Girard Abellonia et ucxor sua Ricoara et infantibus suis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli eclesiam que est in onore sancti Pauli dicatam, cum aquis aquarumque decursibus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, exsibus et regressibus, pacuis, totum ad integrum, quantum visi sumus abere in villa Ladimiago donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli ad locum Cluniago, ubi domnus Maiolus preesse videtur. Si quis autem contra ujus donacionis cartam aliquam calumniam inferre tentaverit, primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum incurrat, cum Juda etiam traditore Domini sit porcio ejus et com is qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis;» cum diabolo insuper in futuro judicio tradatur in baratro damnacionis, nisi at emendacionem veniad; secundum vero mundi legem, auri liberas XXX persolvat, et inantea [donatio ista] firma et stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Girard, qui fieri et firmare rogavit. S. Siguino, fratre ejus. S. Amino. S. Pontiono. Amaldricus sacerdos scripsit, datavit die marcio, in mense agusto, annos XXX regnante Gonrado rege.
(Au dos:) Girard æcclesiam in Ladimiaco, Arvernico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung