CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1210     View  [Back]
Charta qua Poncius et mater ejus Ilaria dant monasterio Cluniacensi mansum in villa Poliago.
Divina pietate misteria ohoc {corr: hoc} nominibus {corr: hominibus} concessum est, ut ex rebus quas jure possidere videntur, eterna valead merces adquiri, sicut ipsa divina pietas per semetdipsum amonere dignatus est, dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter, in Dei nomine, Poncius presbiter, et mater sua Ilaria donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli et beate Desiderii, in villa que dicitur Poliago, hoc est manso uno: hoc sunt vineis, vircariis, campis, pratis, aquis aquarumque decursibus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum, vobis donamus adque transfundimus, nisi ea res que post donatione ista conquesivi; in ea tenore quandiu vivi, husum et fructum, et unusquisque annos, in die festivitate sancti Micaelis, modio unum de musto in vestituria persolvat, et post meum dicessum, ad locum Cluniacum perveniat, ubi domnus Maiolus abba preesse videtur, et faciant rectores Sancti Petri quiquit voluerint in omnibus. Si quis autem a ullus omo, a ullus de eredibus nostris qui contra hanc donacione carta aliquam calumniam inferre temtaverit, primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum incurrat, cum Juda etiam traditore Domini sit porcio ejus, et cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis;» cum diabolo insuper in futuro judicio tradatur in baratro damnationis, nisi at emendationis perveniad; {corr: perveniat} secundum mundialem legem auri liberas XXX persolvat, et inantea firma et estabilis permanead, cum stibulatione subnicsa. S. Ponciono, qui fierit et firmare rogavit. S. Girardo presbitero. S. Armanno. S. Arberto. S. Loteono. S. Garnoldo. S. Salicono. Poncius presbiter scripsit et donavit, datavit die jovis, mense septimbri, annos XXX regnante Gondrado regem Jurense.
(Au dos:) Poncii in Poliago, de uno manso, Lugdunense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung