CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1212     View  [Back]
Charta qua Maingaudus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Buydoni.
Domino fratribus. Ego Mayngaudus dono Deo et Santo Petro suisque monachis ibi Deo deservientibus de Cluniaco, pro remedium anime mee, que Dominus me liberavit de laqueo mortis et de penas inferni; propterea dono vobis aliquid de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, ubi in villa Buydoni resedit: hoc est vinea; terminat a mane via pullica, a medio die Sancti Petri, a sero via pullica, a cercio Setbalt cum eris. Infra istas terminaciones, porcionem meam totum ad integrum. Dono vobis prato; terminat a mane Sancti Hilarii et Estorminio cum eris, a medio die Estorminio, a sero via pullica, a cercio Ubert. Infra istas terminaciones, porcionem meam similiter vobis dono; et dono vobis terra arabile porcionem meam in omni loco, hoc sunt peciolas VI. Post hunc diem, nullum contradicentem. Si quis vero, si homo est de eredibus meis aut ulla emissa persona qui contra hanc donatione venire temtare vel calomniare voluerit, non hoc valeat vendicare quod repetit, set inferat una cum tercia fisco de auri uncia una componad et hec donacio omnique tempore firma estabilis permanead, cum stipulacione supnixa. Actum Buydoni. S. Mayngaudi, qui ista donacione fierit et firmare rogavit. S. Girart et uxore sua Alsenda consenserunt. S. Estorminio. S. Girbalt. S. Sesbalt, Isnart, Riherio, Attono, Benedicto, Arlemaro, Joanne. Lanbertus scripsit, datavit die martis, in mense octuber, anno XII regnante Lotario rege.
(Au dos:) Donatio Maingaudi in Buidoni. - Maingaudus in Bugdoni.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung