CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1214     View  [Back]
Charta qua Vineam et campum in villa Pringiaco Constabulus ad præsens et frater ejus Rodulfus post mortem suam monasterio Cluniacensi dant.
Salvator humani generis desiderans salutem clamat per divinam Scripturam: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter hæc agnoscentes, nos fratres, ego Rodulfus et Constabulus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cœnobii, aliquid ex rebus nostris, que sunt site in pago Lugdunensi, in villa Pringiaco, hoc est vinea et campus simul tenente, cum arboribus; et terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die via publica, a sero Sancti Justi, a cercio aqua currente. Infra istas terminaciones, Constabulus suam medietatem ad presens donat Deo et denominatis apostolis; Rodulfus vero usufructuario reservat. Has ergo res prescriptas donamus Deo pro remedio animarum nostrarum ac fidelium parentum nostrorum, et in vestitura singulis annis Rodulfus de sua medietate II sextarios in censu. Si quis autem hanc donationem tran[s]gredi voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus potestate, auri uncia una persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Quinciaco villa. S. Rodulfi et Constabuli, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Domaldi. S. Petroni. S. Teudbaldi. S. Umberti. Data mense decembrio, anno XXX Cohunradi regis. Rothardus rogatus scripsit.
(Au dos:) Radulfi et Constabuli in Pringiaco, Lugdunense. - Usum Radulfus in Pringiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung