CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1215     View  [Back]
Charta qua Eldevaldus et uxor ejus Wandalmodis dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Cavannas et Dardriaco.
Previdens hujus mundi redemptor humani generis fragilitatem, per semet ipsum ammonet fidelibus suis, dicens: «Facite vobis amicos dę Mamona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in ęterna tabernacula.» Hanc igitur rem perpendens, ego Eldevaldus et uxor mea Vuandalmodis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii, aliquid ex rebus nostris, quę sunt sitę in pago Lugdunensi, in villa Cavannas: hoc est mansum indominicatum ubi Ingelbertus residet; terminat a mane via plublica, {corr: publica} a medio die increpitum, a sero Sancti Stephani, a cercio aqua currente. Infra istas terminaciones, totum ad integrum donamus Deo et jam dictis apostolis. Et donamus in villa Dardriaco totum quidquid in ipsa villa adquisivimus; ea scilicet racione, ut, quandiu ego solus Eldevaddus advixero, teneam et singulis annis in vestitura IIIIor sextarios de vino persolvam. Has ergo res denominatas donamus pro remedio animarum nostrarum et in locum sepulturę nostrę; et in quocumque loco finem vite fecerimus, prefati loci habitatores nos suscipiant et ad ipsum locum perducant. Si quis autem hanc donacionem voluerit calumpniare, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judicaria potestate auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulacionę subnixa. Actum Sagniaco villa. S. Eldevaldi et uxoris ejus Wandalmodis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Adoni. S. Engela. S. Hęto. S. Annoni. S. Arnulfi. S. Ardradi. S. Adalardi. S. Abraham. Data mense decembrio, die dominico, anno XXX regnante Cohunrado rege. Rothardus, ad vicem cancellarii, recognovit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung