CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1216     View  [Back]
Charta qua Eleemosynarii Ainardi, videlicet Adaltrudis, uxor ejus, et cæteri dant monasterio Cluniacensi mansum cum servis in villa Turris.
Sacrosanctæ Dei ecclesiæ sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, Cluniensi monesterio, quod est constructum in comitatu Matisconensi. Nos, in Dei nomine, helemosinarii et fidejussores Ainardi, ego Adaltrudis, ucxor ipsius, et Atto et Leuzo, Aldegrimus, pro remedio [anime] illius, ut eam pietas Domini a cruciatibus inferorum liberare dignetur, et cum electis suis in regno Dei consociet, tradimus ad ipsam casam Dei mansum indominicatum cum servo, nomine Rainteo, et uxorem ejus, cum infantibus eorum, cum vineis, terris, pratis, silvis, omnia et ex omnia, cantum in ipsa villa visi sumus abere. Sunt ipse res site in pago Matisconensi, in vicaria Maciaco, in villa Turris. Si quis vero hanc donationem infringere temptaverit, primitus iram Dei incurrat, postea sanctam Dei genitricem, sanctisque apostolis ejus contradictores in ora exitus sui habeat, et anathematis vinculis innodatus permaneat; et donatio ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Adaltrudis. S. At[tonis. S. Leusonis]. S. Eldini. S. Ainardi. S. Otherii. S. Gislardi. S. Guntardi. S. Dees. S. Rostagnus. S. Ainardi. S. Gisoni. S. Adson. Data mense decembri, anno regnante Loterio rege XIII. Ego frater Adalgisus, levita, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Aynart in Turro, donatio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung