CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1219     View  [Back]
Charta qua eleemosynarii Ascherii, videlicet Alda, uxor ejus, Girbertus, frater, etc., dant monasterio Cluniacensi curtilum ejus in villa Salentiaco.
Sacrosanctæ Dei ecclesiæ sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensi monasterio, quod est constructum in comitatu Matisconensi. Nos, in Dei nomine, helemosinarii et fidejussores Ascherii, ego Alda, uxor ipsius, Girbertus, frater, Stephanus, Ugo, Vuiniisus, pro remedio animæ illius, ut eam pietas Domini a cruciatibus inferorum liberare dignetur et cum electis suis in cœlestis regno consortiet, tradimus ad ipsam Dei casam aliquid ex rebus proprietatis ejus: hoc est curtile quæ de Armanno conquesivimus, cum terris, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus. Sunt autem ipse res in comitatu Matisconensi, in vicaria Cavaniaca, in villa Salenciaca; et faciant rectores ipsius loci quicquid voluerint post hunc diem. Si quis hanc donationem temptare conaverit, iram omnipotentis Dei incurrat, et hanathematis vinculis innodatus permaneat, et auri libram componat cui litem intulerit; et inantea firma et inviolabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Aldane, qui consensit et firmare rogavit. S. Girberti. S. Gundaldrici. S. Ugoni. S. Adtelini. S. Josberti. S. Vuiniisi. S. Rannaldi et item Josberti. Actum Cluniaco monasterio. Data per manum Adalgisi, levite, anno XIII regnante Lothario rege.
(Au dos:) Carta pro Anscherio in Salenciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung