CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1220     View  [Back]
Charta qua Milo dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Juliani in villa Malekasali.
Divina pietas hoc omnibus concessum est ut ex rebus quas jure possidere videntur æterna valeat merces adquiri, sicut ipsa divina pietas per semet ipsum ammonere dignatus est dicens: «Date ęlemosinam et omnia munda sunt vobis;» et iterum ipse: «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula.» Qua ego propter, in Dei nomine, Milo, pro amore Dei et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli, ad locum Cluniensę cœnobium, ubi domnus Maiolus abba preesse videtur, ibi cedo aliquid ex rebus meis pro remedium anime meę, patris mei vel matris meę et animas parentorum meorum, ut in consorcio sanctorum mereantur esse consortes: hoc sunt rebus proprietatis, id est æcclesia quę est in honore sancti Juliani; est quoque situs in pago Lugdunensi, in villa quę vocant Malekasali, ęcclesia cum decimis et territuriis et appendiciis earum: sunt curtili cum mansis et campi et prati, silvis et munilario, cum aqua ducta; terminant ipsas res a mane via publica, a media die terra de ipsa hereditate, et senderio qui ad Fonte Bonellane pergit, a sero rico volvente, qui estum siccat, a circio via publica. Infra hos terminos ad integrum; vineis et campis: et terminant ipsas res a mane terra Amalgerio et Wikardo, a media die terra ad alium Wikardum, a sero similiter terra Unfredo, a circio similiter. Infra istos terminos, quantum mea pars bene inquisita obvenit vel obvenire videtur, ad integrum; istas res et alię supradictę trado et transfundo id est habendi, tenendi seu liceat commutandi. Si quis vero, quod minime credimus, qui elemosynam istam infrangere presumpserit, ira Dei incurrat et sanctis suis offendat, et cum diabolo habeat mansionem; et postea firma et stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Ragenardi. S. Girberti presbiteri. S. Rotholdi presbiteri. S. Fretelandi. S. Durandi. S. Quidoni. S. item Ragenardi. S. Quikart. S. Ragenolt. S. Aimoni. S. Bernardi. S. Amblardi. S. Arulfi. Factumque est ęlemosinaria ista feria VII, nonas januarias, indicione, XXVIII Gonrado rege regnante. Ragenoldus scripsit.
(Au dos:) In pago Lugdunensi. Milo in villa Malecasali. Æcclesiam Sancti Juliani.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung