Charta qua Martinus et uxor ejus Arneldis dant Ermendri et Egeltrudi uxori quasdam terras in villis Colonicas et Marciaco.
Domino fratribus Ermendri et uxore sua Egeltrudis. Igitur, in Dei nomine, Martino et uxor sua Arneldis, in pro amore et benevoluntate que contra vos abeamus, propterea donamus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Colonicas: oc est campo qui terminet a mane terra Harlegio cum eris, a medio et a sero de ipsa hereditate, a cercio terra Arembert; et abet in longo perticas XX, in lato perticas VIII. Et donamus vobis alia peciola de campo qui terminet a mane et a sero terra Sancti Petri, a medio de ipsa hereditate, a cercio terra Sancti Symphoriani; et abet in longo perticas VIII et dimidia, in lato perticas II et dimidia. Et donamus vobis in Marciaco villa, in Prado vocat, una pertica de prado; terminet a mane et a medio die terra Harlegio, a sero via publica, a cercio terra Sancti Marcelli; in lato est pertica I. Infra istas terminaciones, totum ad integrum vobis donamus, tradimus adque transfundimus, et faciatis post hunc diem quicquit facere volueritis in omnibus. Si quis vero, aut ullus homo qui contradicere voluerit, auri uncia media componat, firma stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Lorduni. S. Martini et uxore sua, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Vuiniterio, Adaldredo, Ledoino, Amando, Archembert, Amaldri.
Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense febroario, anno XIII regnante Loterio rege.
(Au dos:) Martini in Colonicas.