CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1225     View  [Back]
Charta qua Gerlannus dat monasterio Cluniacensi quasdam res in villa Longo Campo.
Divina pietate legumque auctoritate sancitum est ut de terrenis rebus celestia atquirere debeamus. Quapropter ego, in Dei nomine, Gerlannus, pro anima patris mei Bernardi et matris mee Reginę, dono Deo et sanctis ejus apostolis ejus Petro et Paulo, atque sancto Johanni, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi, in agro Cosconiacense, in villa Longum Campum: est in ipsa villa unum curtilum cum casa et vinea et arboribus et exitum; et terminat a mane et a medio die de ipsa hereditate, a sero via publica, a circio de ipsa hereditate. Infra os terminos, usque ad exquisitum vobis dono, cedo atque transfundo, ad faciendum quod volueritis. Sed si ego, aut ullus homo venerit qui donationem istam calumpniari presumpserit, componat tantum et aliud tantum, et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Gerlanni, qui donationem istam fieri et firmari rogavit. S. Arnulfi. S. Albrici. S. Antelmi. S. Walterii. S. Norbaldi. S. Giraldi, presbiteri. S. Rotfredi. S. Annę. Data per manum Johannis, sacerdotis, in die mercurii, III nonas aprilis, LXX anno regnante Cunerado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung