CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1227     View  [Back]
Charta qua [Burchardus] Lugdunensis archiepiscopus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Johannis Baptistæ Cavariacensis cum decimis.
Burchardus, gratia Dei humilis archiepiscopus. Non incognitum esse volumus qualiter in sacra synodo nostra decrevimus erga sancta loca Dei regere et gubernare. Quod quidem [cum consilio] nostrorum fidelium, scilicet prepositi Hugonis ac abbatis, Stephani archidiaconi, concedimus altare Sancti Johannis Baptiste Cavariacensis ęcclesię, cum decimis, Sancto Petro Cluniacensis ęcclesię, domno Maiolo abbati et inibi famulantibus, ammodo et usque in sempiternum. Nostrę donacioni vero si quis contradixerit, excommunicatus et anathematus sit ex parte Dei et nostra, nisi resipuerit qui male molitus est. S. Burchardus. Hugo. Stephanus. Lanbertus. Eugendus. Renco. Data mense maio, anno XXX Cohunradi regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung