CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1231     View  [Back]
Charta qua Malvuinus et uxor ejus Leduis dant monasterio Cluniacensi pro terra in Tasilla villa res suas in villa Matiaco.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniensis monasterii in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli fundato. Igitur ego, in Dei nomine, Malvuinus et uxor mea Leduis, donamus Deo et jam dictis apostolis aliquid ex rebus nostris quæ sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Matiaco, atque in ipso agro, pro animabus nostris, atque Bavonis, seu omnium parentum nostrorum: hoc est curtilem unum cum mansione et vinea simul tenente. Et vineam quam de Evrardo conquesivimus, similiter ad jam dictum locum donamus; et terminatur ipsa hereditas de tribus partibus via publica et de quarta etiam Dogberti. Et hęc omnia transfundimus ad jam dictum locum, ut quandiu ego Leduis vixero, teneam et possideam; post discessum vero meum, sicut supra insertum est, ad ipsum locum cum omni integritate perveniant. Hanc etiam terram in scamio donamus ad jam dictum locum pro ipsa terra quę est in Tasilla villa, quia jam anteriorem donationem habebamus factam. Si quis vero, quod futurum minimę, nos ipsi, seu aliqua intromissa persona contra hanc donationem venire voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed judiciaria potestate cogente, cui vim inferre voluerit, auri libras IIII persolvat et inantea donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Maciaco villa. Signum Malvuini, S. Leduis, uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Landrici. S. Raynæ, quę consensit. S. Aynardi, sacerdotis. S. Ivoni. S. Bernulfi. S. Bernoardi. S. item Bernulfi. S. Constabuli. S. Vuidoni. S. Nadalis. S. Aurani. S. Richeri. S. Jotsaldi. Data mense augusto, anno XIII Hlotharii regis. Ego Rotardus, ad vicem cancellarii, scripsi.
(Au dos:) Carta Letuis de Maciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung