CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1232     View  [Back]
Charta qua Radenfredus et uxor ejus Adalgeldis dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Galoniaco.
Domino Deo et sancto Petro monachisque Cluniensibus. Pro bona voluntate et pro remedio animarum nostrarum, donamus aliquid de rebus nostris, ego Radenfredus et uxor mea Adalgeldis, quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in ipsa villa resident: hoc est in primis unum curtilum cum vinea simul tenente, qui terminatur a mane via publica, a meridie terra Sancti Petri et Gotdaldi et heredum ejus, a sero increpito, a certio terra Sancti Petri et de ipsa hereditate. Et in alio loco donamus unum campum, qui terminatur de totis partibus terra Sancti Petri, in loco ubi ad Fontana Orgaria dicitur. Infra istas terminationes, totum ab integro donamus atque transfundimus ad prefatum locum, ea condicione, ut quandiu vixerimus usumfructuarium habeamus, et post nostrum discessum, ad Sanctum Petrum perveniant, nemine contradicente. In vestitura vero, singulis annis, VI sextarios de vino persolvemus; firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Galoniaco. S. Radenfredi et uxoris ejus Adalgeldis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Anseis. S. Adaldrodi. S. Clementis. S. Martini. S. Girberti. S. Lantberti. Lanbertus scripsit die dominica, mense decembri, anno XIIII Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung