CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1233     View  [Back]
Charta qua Witoldus sacerdos et Rolannus dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Crusilias.
Omnibus in gremio sanctę Dei ecclesię residentibus notum esse cupimus. Ego Vuitoldus, sacerdos, et Rolannus, nos cogitantes de Dei misericordia et de ęterna retributione, cum consensu parentum nostrorum, ut nobis apud Deum merces adcrescat, ideo donamus Deo et Sancto Petro, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris, que sunt site in pago Lugdunensi, in agro Beto, in villa Crusilias: hoc est curtilum cum vinea et arboribus; terminantur hec a mane et a circio terra Sancti Vincentii, a meridie terra Aloeni, a sero via publica. Quicquid infra hos fines habemus, totum et integrum Deo et Sancto Petro donamus, ea utique ratione ut, quandiu Rolannus vixerit, usumfructuarium inde habeat, et interim, per singlos annos, sextarios sex de vino pro investitura ad jam dictum locum persolvat; et post amborum obitum, res ipse ex toto deveniant ad ipsum locum, hoc est ad Cluniacum. Si quis hujus nostrę donationis contrarius esse temptaverit et invasor, jaculo anathematis feriatur, denec resipiscat, et quod male repetit obtinere non valeat, sed eis quibus litem intulerit unciam unam de auro coactus componat, et donatio nostra hec firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Vuitoldi, presbiteri, et Constantię femine, quę consensit. S. Constantii, Stephani. Data per manum Acardi, in mense januario, anno XIIII regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung